< Psalmorum 20 >

1 in finem psalmus David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 2 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te 3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma 4 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet 5 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur 6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius 7 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus 8 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus 9 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

< Psalmorum 20 >