< Psalmorum 14 >

1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum
למנצח לדוד אמר נבל בלבו אין אלהים השחיתו התעיבו עלילה-- אין עשה-טוב
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum
יהוה-- משמים השקיף על-בני-אדם לראות היש משכיל-- דרש את-אלהים
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum
הכל סר יחדו נאלחו אין עשה-טוב--אין גם-אחד
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
הלא ידעו כל-פעלי-און אכלי עמי אכלו לחם יהוה לא קראו
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor
שם פחדו פחד כי-אלהים בדור צדיק
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
עצת-עני תבישו כי יהוה מחסהו
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
מי יתן מציון ישועת ישראל בשוב יהוה שבות עמו יגל יעקב ישמח ישראל

< Psalmorum 14 >