< Liber Numeri 33 >

1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron 2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant 3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis 4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem 5 castrametati sunt in Soccoth 6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis 7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum 8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara 9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt 10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro 11 castrametati sunt in deserto Sin 12 unde egressi venerunt in Dephca 13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus 14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum 15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai 16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae 17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth 18 et de Aseroth venerunt in Rethma 19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares 20 unde egressi venerunt in Lebna 21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa 22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha 23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher 24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada 25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth 26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath 27 de Thaath castrametati sunt in Thare 28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca 29 et de Methca castrametati sunt in Esmona 30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth 31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan 32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad 33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha 34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona 35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber 36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades 37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom 38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis 39 cum esset annorum centum viginti trium 40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel 41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona 42 unde egressi venerunt in Phinon 43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth 44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum 45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad 46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim 47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo 48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho 49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum 50 ubi locutus est Dominus ad Mosen 51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan 52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate 53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem 54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur 55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae 56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

< Liber Numeri 33 >