< Nehemiæ 12 >

1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra
Hi sunt autem Sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras,
2 Amaria Melluch Attus
Amaria, Melluch, Hattus,
3 Sechenia Reum Meremuth
Sebenias, Rheum, Merimuth,
4 Addo Genthon Abia
Addo, Genthon, Abia,
5 Miamin Madia Belga
Miamin, Madia, Belga,
6 Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia
Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
7 Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue
Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue.
8 porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum
Porro Levitæ, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:
9 et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo
et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo.
10 Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
11 et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa
et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa.
12 in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania
In diebus autem Ioacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Ieremiæ, Hanania:
13 Ezrae Mosollam Amariae Iohanan
Esdræ, Mosollam: Amariæ, Iohanan:
14 Milico Ionathan Sebeniae Ioseph
Milicho, Ionathan, Sebeniæ, Ioseph:
15 Arem Edna Maraioth Elci
Haram, Edna: Maraioth, Helci:
16 Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam
Adaiæ, Zacharia, Genthon, Mosollam:
17 Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti
Abiæ, Zechri, Miamin et Moadiæ, Phelti:
18 Belgae Sammua Semaiae Ionathan
Belgæ, Sammua: Semaiæ, Ionathan,
19 Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi
Ioiarib, Mathanai: Iodaiæ, Azzi:
20 Sellaiae Celai Amoc Eber
Sellai, Celai: Amoc, Heber:
21 Elciae Asebia Idaiae Nathanahel
Helciæ, Hasebia: Idaiæ, Nathanael.
22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae
Levitæ in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persæ.
23 filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib
Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib.
24 et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem
Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
25 Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas
Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
26 hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque
Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
27 in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis
In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
28 congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati
Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi,
29 et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem
et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum
Et mundati sunt Sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
31 ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii
Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
32 et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda,
33 et Azarias Ezras et Mosollam
et Azarias, Esdras, et Mosollam,
34 Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia
Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias.
35 et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
36 et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis
et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis.
37 et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem.
38 et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae
et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ,
40 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum
steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
41 et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis
Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis,
42 et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus
et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia præpositus:
43 et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul
et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul.
44 recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus.
45 et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius
Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta præceptum David, et Salomonis filii eius,
46 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo.
47 et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron
Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.

< Nehemiæ 12 >