< Mattheum 28 >

1 vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
Vespere autem Sabbati, quæ lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.
2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
3 erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.
4 prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
Præ timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5 respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
Respondens autem Angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis.
6 non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
7 et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis. Ecce prædixi vobis.
8 et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius
Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nunciare discipulis eius.
9 et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Ite, nunciare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
11 quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nunciaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
12 et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
13 dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus
dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
14 et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus
Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
15 at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem
At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos, usque in hodiernum diem.
16 undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi consituerat illis Iesus.
17 et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra.
19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
Euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (aiōn g165)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (aiōn g165)

< Mattheum 28 >