< Mattheum 21 >

1 et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
Et cum appropinquassent Ierosolymis, et venissent Bethphage ad Montem Oliveti: tunc Iesus misit duos discipulos,
2 dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi
dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi:
3 et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos.
4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem:
5 dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis
Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subiugalis.
6 euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Iesus.
7 et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt
Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via:
9 turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis
turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna Filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.
10 et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic
Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic?
11 populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
Populi autem dicebant: Hic est Iesus Propheta a Nazareth Galilææ.
12 et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Et intravit Iesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes, et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
13 et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
14 et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo: et sanavit eos.
15 videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt
Videntes autem principes sacerdotum, et Scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna Filio David: indignati sunt,
16 et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Iesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem?
17 et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit
Et relictis illis, abiit foras extra Civitatem in Bethaniam: ibique mansit.
18 mane autem revertens in civitatem esuriit
Mane autem revertens in Civitatem, esuriit.
19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea (aiōn g165)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (aiōn g165)
20 et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit
Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
21 respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet
Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis, Tolle, et iacta te in mare, fiet.
22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis
Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?
24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio
Respondens Iesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi
Baptismus Ioannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam
Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam.
27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio
Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
28 quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit
Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit.
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei
Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus: Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei. Publicani autem, et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
35 et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt
Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum.
38 agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius
Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hereditatem eius.
39 et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris:
43 ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius
ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
44 et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
45 et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret
Et cum audissent principes sacerdotum, et Pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret.
46 et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.

< Mattheum 21 >