< Lucam 18 >

1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
dicens: Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.
4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit:
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisæus, et alter publicanus.
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri: velut etiam hic publicanus.
12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
Ieiuno bis in Sabbato: decimas do omnium, quæ possideo.
13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
Iesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. Talium est enim regnum Dei.
17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo (aiōnios g166)
Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? (aiōnios g166)
19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
Mandata nosti: Non occides: Non mœchaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem.
21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Qui ait: Hæc omnia custodivi a iuventute mea.
22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Quo audito, Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
Videns autem Iesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam (aiōn g165, aiōnios g166)
et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
Assumpsit autem Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis.
32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
Tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:
33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret.
38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
Et clamavit, dicens: Iesu fili David miserere mei.
39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine ut videam.
42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

< Lucam 18 >