< Iohannem 9 >

1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
Et præteriens Iesus vidit hominem cæcum a nativitate:
2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cæcus nasceretur?
3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
Me oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari.
5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi
Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
Hæc cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius,
7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus.) Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.
10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
Respondit: Ille homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.
12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
Adducunt eum ad Pharisæos, qui cæcus fuerat.
14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
Erat autem Sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius.
15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
Dicebant ergo ex Pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.
17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo, qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia Propheta est.
18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
Non crediderunt ergo Iudæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat:
19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? Quomodo ergo nunc videt?
20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus: ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur.
22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
Hæc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudæos: iam enim conspiraverunt Iudæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
Propterea parentes eius dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate.
24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est.
25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.
26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
Respondit eis: Dixi vobis iam, et audistis: quod iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.
29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit.
30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati (aiōn g165)
A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. (aiōn g165)
33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?
37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
At ille ait: Credo Domine. Et procidens adoravit eum.
39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.
40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
Et audierunt quidam ex Pharisæis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus?
41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
Dixit eis Iesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.

< Iohannem 9 >