< Iohannem 3 >

1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
Erat autem homo ex Pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Iudæorum.
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci?
5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.
8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
Spiritus ubi vult spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui natus est ex spiritu.
9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?
10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et hæc ignoras?
11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis:
15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam (aiōnios g166)
ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (aiōnios g166)
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam (aiōnios g166)
Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (aiōnios g166)
17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem: erant enim eorum mala opera.
20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:
21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.
22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
Post hæc venit Iesus, et discipuli eius in terram Iudæam: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
Erat autem et Ioannes baptizans in Ænnon, iuxta Salim: quia aquæ multæ erant illic, et veniebant, et baptizabantur.
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem.
25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
Facta est autem quæstio ex discipulis Ioannis cum Iudæis de Purificatione.
26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
Et venerunt ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
Respondit Ioannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30 illum oportet crescere me autem minui
Illum oportet crescere, me autem minui.
31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium eius nemo accipit.
33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
Qui accepit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
Pater diligit Filium: et omnia dedit in manu eius.
36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum (aiōnios g166)
Qui credit in Filium, habet vitam æternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (aiōnios g166)

< Iohannem 3 >