< Iohannem 12 >

1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
Iesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.
2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
Fecerunt autem ei cœnam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
Quare hoc unguentum non væniit trecentis denariis, et datum est egenis?
6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quæ mittebantur, portabat.
7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
Cognovit ergo turba multa ex Iudæis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
quia multi propter illum abibant ex Iudæis, et credebant in Iesum.
12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
In crastinum autem turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam:
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel!
14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
Noli timere filia Sion: ecce Rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
Hæc non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo: et hæc fecerunt ei.
17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? Ecce mundus totus post eum abiit.
20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Venit Philippus, et dicit Andreæ: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu.
23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
25 qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam (aiōnios g166)
Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. (aiōnios g166)
26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora? Sed propterea veni in horam hanc.
28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
Respondit Iesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.
33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
(hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis (aiōn g165)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? (aiōn g165)
35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant: et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis.
37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum:
38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est?
39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
Dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
45 et qui videt me videt eum qui misit me
Et qui videt me, videt eum, qui misit me.
46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. Non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. Sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
Quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor (aiōnios g166)
Et scio quia mandatum eius vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (aiōnios g166)

< Iohannem 12 >