< Job 21 >

1 respondens autem Iob dixit
Respondens autem Iob, dixit:
2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
Audite quæso sermones meos, et agite pœnitentiam.
3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.
4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro:
6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt (Sheol h7585)
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Sheol h7585)
14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet.
20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium eius dimidietur?
22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
Numquid Deus docebit quis piam scientiam, qui excelsos iudicat?
23 iste moritur robustus et sanus dives et felix
Iste moritur robustus et sanus, dives et felix.
24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
Alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
Interrogate quem libet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
Quis arguet coram eo viam eius? et quæ fecit, quis reddet illi?
32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?

< Job 21 >