< Job 16 >

1 respondens autem Iob dixit
Respondens autem Job, dixit:
2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
[Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;
5 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.
15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:
21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
22 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]

< Job 16 >