< Job 11 >

1 respondens autem Sophar Naamathites dixit 2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur 3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis 4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo 5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua 7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies 8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces (Sheol h7585) 9 longior terrae mensura eius et latior mari 10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei 11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat 12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat 13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas 14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia 15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis 16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis 17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer 18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies 19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi 20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

< Job 11 >