< Job 11 >

1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus iustificabitur?
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces (Sheol h7585)
Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Sheol h7585)
9 longior terrae mensura eius et latior mari
Longior terra mensura eius, et latior mari.
10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat?
12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia:
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae.

< Job 11 >