< Isaiæ 5 >

1 cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
2 et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et ædificavit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea: et expectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
3 nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam
Nunc ergo habitatores Ierusalem, et viri Iuda, iudicate inter me et vineam meam.
4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? An quod expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas?
5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ, auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem.
6 et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ: et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est: et vir Iuda germen eius delectabile: et expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et iustitiam, et ecce clamor.
8 vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae
Væ qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terræ?
9 in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum. Nisi domus multæ desertæ fuerint grandes, et pulchræ absque habitatore.
10 decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres
Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
11 vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis.
12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis.
13 propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
14 propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum (Sheol h7585)
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum. (Sheol h7585)
15 et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia.
17 et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent
Et pascentur agni iuxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
18 vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum
Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.
19 qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus eius, ut videamus: et appropiet, et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud.
20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum.
21 vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes
Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem
Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo
Qui iustificatis impium pro muneribus, et iustitiam iusti aufertis ab eo.
24 propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
25 ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
26 et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet.
27 non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
Non est deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius.
28 sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
Sagittæ eius acutæ, et omnes arcus eius extenti. Ungulæ equorum eius ut silex, et rotæ eius quasi impetus tempestatis.
29 rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum: et frendet et tenebit prædam: et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30 et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius
Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine eius.

< Isaiæ 5 >