< Hebræos 9 >

1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
Habuit quidem et prius, iustificationes culturæ, et sanctum sæculare.
2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
superque eam erant Cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
His vero ita compositis: in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua, et populi ignorantia:
8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum.
9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
Quæ parabola est temporis instantis: iuxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
et variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
Christus autem assistens Pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis:
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa (aiōnios g166)
neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. (aiōnios g166)
13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis:
14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (aiōnios g166)
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? (aiōnios g166)
15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis (aiōnios g166)
Et ideo novi testamenti Mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis. (aiōnios g166)
16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
Ubi enim testamentum est: mors necesse est intercedat testatoris.
17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo: accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea, et hyssopo: ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit:
22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari: ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
Non enim in manufacta Sancta Iesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum Cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:
25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
Neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (aiōn g165)
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. (aiōn g165)
27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium:
28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit expectantibus se, in salutem.

< Hebræos 9 >