< Hebræos 7 >

1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei:
2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.
6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat.
13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos,
16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.
17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (aiōn g165)
Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn g165)
18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem:
19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum (aiōn g165)
hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (aiōn g165)
22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium (aiōn g165)
hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium. (aiōn g165)
25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
Talis enim decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus:
27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum (aiōn g165)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (aiōn g165)

< Hebræos 7 >