< Ephesios 3 >

1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi:
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu,
6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium:
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius.
8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit (aiōn g165)
et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit, (aiōn g165)
10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro (aiōn g165)
secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: (aiōn g165)
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.
13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
ex quo omnis paternitas in cælis, et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati,
18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen (aiōn g165)
Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen. (aiōn g165)

< Ephesios 3 >