< Actuum Apostolorum 3 >

1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Petrus autem, et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum.
3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
Is cum vidisset Petrum, et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos.
5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases eius, et plantæ.
8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo, quod contingerat illi.
11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
Cum teneret autem Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum, quæ appellatur Salomonis, stupentes.
12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.
14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
Vos autem sanctum, et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
Deus autem, quæ prænunciavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Iesum Christum,
21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum (aiōn g165)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum. (aiōn g165)
22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis iuxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Erit autem: omnis anima, quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe.
24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annunciaverunt dies istos.
25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

< Actuum Apostolorum 3 >