< Actuum Apostolorum 2 >

1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est.
6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani,
11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse?
13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudæi, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
Viri Israelitæ, audite verba hæc: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
hunc definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo (questioned)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (questioned)
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear:
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Hadēs g86)
Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. (Hadēs g86)
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me iucunditate cum facie tua.
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem.
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius:
31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem (Hadēs g86)
providens locutus est de Resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Hadēs g86)
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis.
37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
Petrus vero ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis,
47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

< Actuum Apostolorum 2 >