< Timotheum Ii 2 >

1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
Tu ergo fili mi confortare in gratia, quæ est in Christo Iesu:
2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
Labora sicut bonus miles Christi Iesu.
4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed Verbum Dei non est alligatum.
10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti (aiōnios g166)
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu, cum gloria cælesti. (aiōnios g166)
11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
Hæc commone: testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem Verbum Veritatis:
16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus, et Philetus,
18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro.
23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
Stultas autem, et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

< Timotheum Ii 2 >