< Ii Samuelis 1 >

1 factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2 in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput. et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
3 dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi
Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.
4 et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt
Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Ionathas filius eius interierunt.
5 dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius
Dixitque David ad adolescentem, qui nunciabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Ionathas filius eius?
6 ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei
Et ait adolescens, qui nunciabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
7 et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum
et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
8 dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum
dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
9 et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est
Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
10 stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc
Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
11 adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri, qui erant cum eo,
12 et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio
et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Ionathan filium eius, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.
13 dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum
Dixitque David ad iuvenem qui nunciaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
14 et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini
Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
15 vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est
Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini
Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
17 planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius
Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius,
18 et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum
(et præcepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in Libro iustorum.) Et ait: Considera Israel pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati.
19 incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes
Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes?
20 nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum
Nolite annunciare in Geth, neque annuncietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim, ne exultent filiæ incircumcisorum.
21 montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo
Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
22 a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
23 Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores
Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro
Filiæ Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
25 quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est
Quo modo ceciderunt fortes in prælio? Ionathas in excelsis tuis occisus est?
26 doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum
Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
27 quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica
Quo modo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?

< Ii Samuelis 1 >