< Corinthios I 15 >

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
5 et quia visus est Cephae et post haec undecim
et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim:
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
Deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus:
8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
Gratia autem Dei sum id, quod sum: et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
Sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.
12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris.
18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt.
24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
Novissima autem inimica destruetur mors: Omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem dicat:
27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
Omnia subiecta sunt ei, sine dubio præter eum, qui subiecit ei omnia.
28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis?
30 ut quid et nos periclitamur omni hora
Ut quid et nos periclitamur omni hora?
31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro.
32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
Nolite seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Qualive corpore venient?
36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.
37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium:
41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: Seminatur in infirmitate, surget in virtute:
44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.
48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus (Hadēs g86)
Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus tuus? (Hadēs g86)
56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

< Corinthios I 15 >