< I Paralipomenon 9 >

1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.
3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
Et de Siloni: Asaia primogenitus, et filii eius.
6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
De filiis autem Zara: Iehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
Porro de filiis Beniamin: Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana:
8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Iebaniæ,
9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib, et Iachin:
11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiæ: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer:
13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph:
16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor portæ tabernaculi testimonii.
22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
Per quattuor ventos erant ostiarii, id est, ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum.
25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in Sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur.
32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula Sabbata præpararent.
33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent.
34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Ierusalem.
35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
Ahaz autem genuit Iara: et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel.
44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
Porro Asel sex filios habuit his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan. Hi sunt filii Asel.

< I Paralipomenon 9 >