< I Paralipomenon 2 >

1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,
2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad et Aser.
3 filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Suae Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque.
5 filii autem Phares Esrom et Hamul
Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
6 filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Darda, simul quinque.
7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
8 filii Ethan Azarias
Filii Ethan: Azarias.
9 filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.
10 porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.
11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Aminadab, tertium Simmaa,
14 quartum Nathanahel quintum Raddai
quartum Nathanael, quintum Raddai,
15 sextum Asom septimum David
sextum Asom, septimum David.
16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
18 Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.
19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quae peperit ei Hur.
20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
Porro Hur genuit Uri: et Uri genuit Bezeleel.
21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.
22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in Terra Galaad.
23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad.
24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
Sed et filii Ram primogeniti Ierameel, fuerunt Moos, Iamin, et Achar.
28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
Onam autem habuit filios Semei, et Iada. Filii autem Semei: Nadab, et Abisur.
29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban, et Molid.
30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum Aegyptium nomine Ieraa.
35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.
36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed,
38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam,
39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42 filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa.
50 hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum.
53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronae domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai.
55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque Resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

< I Paralipomenon 2 >