< Romanos 10 >

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
3 Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti.
Ignorantes enim iustitiam Dei, et suam quærentes statuere, iustitiæ Dei non sunt subiecti.
4 Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
Finis enim legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere:
Quæ autem ex fide est iustitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
7 aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Abyssos g12)
aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Abyssos g12)
8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
Corde enim creditur ad iustitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
11 Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
Dicit enim Scriptura: Omnis, qui credit in illum, non confundetur.
12 Non enim est distinctio Iudaei, et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum.
Non enim est distinctio Iudæi, et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum.
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante?
15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro?
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine quis credidit auditui nostro?
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant.
Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis, qui me non interrogabant.
21 Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi.
Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi.

< Romanos 10 >