< Psalmorum 10 >

1 Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione
2 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant
3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae: et iniquus benedicitur.
quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur
4 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem irae suae non quaeret.
exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret
5 Non est Deus in conspectu eius: inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur.
non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur
6 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo
7 Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor.
cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor
8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem
9 Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum.
oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum
10 In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum
11 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem.
dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem
12 Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.
exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum
13 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor.
vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor
15 Contere brachium peccatoris et maligni: quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur
16 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi: peribitis Gentes de terra illius.
Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius
17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus: praeparationem cordis eorum audivit auris tua.
desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua
18 Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

< Psalmorum 10 >