< Proverbiorum 21 >

1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
3 Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimae.
Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.
4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum.
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
5 Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est.
Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
7 Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.
Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
8 Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius.
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10 Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
11 Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12 Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.]
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam.
Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15 Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem.
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
16 Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur.
Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.
17 Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur.
Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18 Pro iusto dabitur impius: et pro rectis iniquus.
Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
19 Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, et gloriam.
Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens, detraxitque robur fiduciae eius.
Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.
23 Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari:
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26 tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit.
Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27 Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere.
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28 Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam.
Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam.
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31 Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.
Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.]

< Proverbiorum 21 >