< Liber Numeri 9 >

1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de Terra Aegypti, mense primo dicens:
以色列人出埃及地以後,第二年正月,耶和華在西奈的曠野吩咐摩西說:
2 Faciant filii Israel Phase in tempore suo,
「以色列人應當在所定的日期守逾越節,
3 quartadecima die mensis huius ad vesperam, iuxta omnes ceremonias et iustificationes eius.
就是本月十四日黃昏的時候,你們要在所定的日期守這節,要按這節的律例典章而守。」
4 Praecepitque Moyses filiis Israel ut facerent Phase.
於是摩西吩咐以色列人守逾越節。
5 Qui fecerunt tempore suo: quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai. Iuxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israel.
他們就在西奈的曠野,正月十四日黃昏的時候,守逾越節。凡耶和華所吩咐摩西的,以色列人都照樣行了。
6 Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
有幾個人因死屍而不潔淨,不能在那日守逾越節。當日他們到摩西、亞倫面前,
7 dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel?
說:「我們雖因死屍而不潔淨,為何被阻止、不得同以色列人在所定的日期獻耶和華的供物呢?」
8 Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis.
摩西對他們說:「你們暫且等候,我可以去聽耶和華指着你們是怎樣吩咐的。」
9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
耶和華對摩西說:
10 Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
「你曉諭以色列人說:你們和你們後代中,若有人因死屍而不潔淨,或在遠方行路,還要向耶和華守逾越節。
11 in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam: cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud:
他們要在二月十四日黃昏的時候,守逾越節。要用無酵餅與苦菜,和逾越節的羊羔同吃。
12 non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os eius non confringent, omnem ritum Phase observabunt.
一點不可留到早晨;羊羔的骨頭一根也不可折斷。他們要照逾越節的一切律例而守。
13 Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.
那潔淨而不行路的人若推辭不守逾越節,那人要從民中剪除;因為他在所定的日期不獻耶和華的供物,應該擔當他的罪。
14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino iuxta ceremonias et iustificationes eius. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae.
若有外人寄居在你們中間,願意向耶和華守逾越節,他要照逾越節的律例典章行,不管是寄居的是本地人,同歸一例。」
15 Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
立起帳幕的那日,有雲彩遮蓋帳幕,就是法櫃的帳幕;從晚上到早晨,雲彩在其上,形狀如火。
16 sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
常是這樣,雲彩遮蓋帳幕,夜間形狀如火。
17 Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
雲彩幾時從帳幕收上去,以色列人就幾時起行;雲彩在哪裏停住,以色列人就在那裏安營。
18 Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco:
以色列人遵耶和華的吩咐起行,也遵耶和華的吩咐安營。雲彩在帳幕上停住幾時,他們就住營幾時。
19 et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur
雲彩在帳幕上停留許多日子,以色列人就守耶和華所吩咐的不起行。
20 quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
有時雲彩在帳幕上幾天,他們就照耶和華的吩咐住營,也照耶和華的吩咐起行。
21 Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et, si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
有時從晚上到早晨,有這雲彩在帳幕上;早晨雲彩收上去,他們就起行。有時晝夜雲彩停在帳幕上,收上去的時候,他們就起行。
22 Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.
雲彩停留在帳幕上,無論是兩天,是一月,是一年,以色列人就住營不起行;但雲彩收上去,他們就起行。
23 Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi.
他們遵耶和華的吩咐安營,也遵耶和華的吩咐起行。他們守耶和華所吩咐的,都是憑耶和華吩咐摩西的。

< Liber Numeri 9 >