< Liber Numeri 28 >

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Dixit quoque Dominus ad Moysen:
2 Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
3 Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
5 decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
6 holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in Sanctuario Domini.
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum eius, oblationem suavissimi odoris Domino.
Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba
Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba:
10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes:
et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes:
13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos. holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
14 Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16 Mense autem primo, quartadecima die mensis Phase Domini erit,
Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
17 et quintadecima die sollemnitas: septem diebus vescentur azymis.
et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
21 et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
23 praeter holocaustum matutinum quod semper offeretis.
præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
26 Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29 per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. hircum quoque
per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
30 qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba eius.
qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

< Liber Numeri 28 >