< Nahum Propheta 1 >

1 Onus Ninive: Liber visionis Nahum Elchesaei. 2 Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. 3 Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viae eius, et nebulae pulvis pedum eius. 4 Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit. 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo. 6 Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo. 7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se. 8 et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebrae. 9 Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio. 10 Quia sicut spinae seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena. 11 Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans praevaricationem. 12 Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra. 13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. 14 Et praecipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. 15 Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.

< Nahum Propheta 1 >