< Job 16 >

1 Respondens autem Iob, dixit:
Respondens autem Job, dixit:
2 Audivi frequenter talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
[Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
4 Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea: Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos:
Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;
5 Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si tacuero, non recedet a me.
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
7 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8 Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
9 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis.
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
11 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
12 Ego ille quondam opulentus repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
13 Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
14 Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.
15 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
16 Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.
Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
17 Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
18 Terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
19 Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
20 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus.
Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:
21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]

< Job 16 >