< Jeremiæ 47 >

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra Palaesthinos, antequam percuteret Pharao Gazam: 2 Haec dicit Dominus: Ecce aquae descendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram, et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius: clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae 3 a strepitu pompae armorum, et bellatorum eius, a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis 4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus, et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis. depopulatus est enim Dominus Palaesthinos, reliquias insulae Cappadociae. 5 Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum, usquequo concideris? 6 O mucro Domini usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile. 7 Quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas eius regiones, ibique condixerit illi?

< Jeremiæ 47 >