< Genesis 14 >

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor.
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor
3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis.
omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis
4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo
5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astaroth et Carnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim
6 et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine.
et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine
7 Reversique sunt, et venerunt usque ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar.
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar
8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri
9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quattuor reges adversus quinque.
scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque
10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt:
tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
12 necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis
13 Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram.
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est eos usque Dan.
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan
15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, et Phoenicem, quae est ad laevam Damasci.
et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci
16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum
17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim Sacerdos Dei altissimi,
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram:
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus
21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae
23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram
24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.
exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

< Genesis 14 >