< Hiezechielis Prophetæ 27 >

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
耶和華的話又臨到我說:
2 Tu ergo fili hominis assume super Tyrum lamentum:
「人子啊,要為泰爾作起哀歌,
3 Et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
說:你居住海口,是眾民的商埠;你的交易通到許多的海島。主耶和華如此說: 泰爾啊,你曾說: 我是全然美麗的。
4 et in corde maris sita. Finitimi tui, qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum:
你的境界在海中, 造你的使你全然美麗。
5 abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
他們用示尼珥的松樹做你的一切板, 用黎巴嫩的香柏樹做桅杆,
6 Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: et transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae.
用巴珊的橡樹做你的槳, 用象牙鑲嵌基提海島的黃楊木為坐板。
7 Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus, et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
你的篷帆是用埃及繡花細麻布做的, 可以做你的大旗; 你的涼棚是用以利沙島的藍色、紫色布做的。
8 Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
西頓和亞發的居民作你盪槳的。 泰爾啊,你中間的智慧人作掌舵的。
9 Senes Giblii, et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae.
迦巴勒的老者和聰明人 都在你中間作補縫的; 一切泛海的船隻和水手 都在你中間經營交易的事。
10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum, et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
「波斯人、路德人、弗人在你軍營中作戰士;他們在你中間懸掛盾牌和頭盔,彰顯你的尊榮。
11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
亞發人和你的軍隊都在你四圍的牆上,你的望樓也有勇士;他們懸掛盾牌,成全你的美麗。
12 Chartaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
「他施人因你多有各類的財物,就作你的客商,拿銀、鐵、錫、鉛兌換你的貨物。
13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea adduxerunt populo tuo.
雅完人、土巴人、米設人都與你交易;他們用人口和銅器兌換你的貨物。
14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
陀迦瑪族用馬和戰馬並騾子兌換你的貨物。
15 Filii Dedan negotiatores tui: insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos, et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
底但人與你交易,許多海島作你的碼頭;他們拿象牙、烏木與你兌換。
16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum, gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
亞蘭人因你的工作很多,就作你的客商;他們用綠寶石、紫色布繡貨、細麻布、珊瑚、紅寶石兌換你的貨物。
17 Iuda et terra Israel ipsi institores tui in frumento primo, balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
猶大和以色列地的人都與你交易;他們用米匿的麥子、餅、蜜、油、乳香兌換你的貨物。
18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
大馬士革人因你的工作很多,又因你多有各類的財物,就拿黑本酒和白羊毛與你交易。
19 Dan, et Graecia, et Mosel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte, et calamus in negotiatione tua.
威但人和雅完人拿紡成的線、亮鐵、桂皮、菖蒲兌換你的貨物。
20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
底但人用高貴的毯子、鞍、屜與你交易。
21 Arabia, et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et hoedis venerunt ad te negotiatores tui.
阿拉伯人和基達的一切首領都作你的客商,用羊羔、公綿羊、公山羊與你交易。
22 Venditores Saba, et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
示巴和拉瑪的商人與你交易,他們用各類上好的香料、各類的寶石,和黃金兌換你的貨物。
23 Haran, et Chene, et Eden negotiatores tui: Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
哈蘭人、干尼人、伊甸人、示巴的商人,和亞述人、基抹人與你交易。
24 ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae, et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
這些商人以美好的貨物包在繡花藍色包袱內,又有華麗的衣服裝在香柏木的箱子裏,用繩捆着與你交易。
25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
他施的船隻接連成幫為你運貨, 你便在海中豐富極其榮華。
26 In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.
盪槳的已經把你盪到大水之處, 東風在海中將你打破。
27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te cum universa multitudine tua, quae est in medio tui: cadent in corde maris in die ruinae tuae.
你的資財、物件、貨物、 水手、掌舵的、 補縫的、經營交易的, 並你中間的戰士和人民, 在你破壞的日子必都沉在海中。
28 A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes:
你掌舵的呼號之聲一發, 郊野都必震動。
29 Et descendent de navibus suis omnes, qui tenebant remum: nautae, et universi gubernatores maris in terra stabunt:
凡盪槳的和水手, 並一切泛海掌舵的, 都必下船登岸。
30 et eiulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superiacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
他們必為你放聲痛哭, 把塵土撒在頭上, 在灰中打滾;
31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo.
又為你使頭上光禿, 用麻布束腰, 號咷痛哭, 苦苦悲哀。
32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris?
他們哀號的時候, 為你作起哀歌哀哭, 說:有何城如泰爾? 有何城如她在海中成為寂寞的呢?
33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum ditasti reges terrae.
你由海上運出貨物, 就使許多國民充足; 你以許多資財、貨物 使地上的君王豐富。
34 Nunc contrita es a mari, in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt.
你在深水中被海浪打破的時候, 你的貨物和你中間的一切人民, 就都沉下去了。
35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate percussi mutaverunt vultus.
海島的居民為你驚奇; 他們的君王都甚恐慌, 面帶愁容。
36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
各國民中的客商都向你發嘶聲; 你令人驚恐, 不再存留於世,直到永遠。」

< Hiezechielis Prophetæ 27 >