< Hiezechielis Prophetæ 2 >

1 Haec visio similitudinis gloriae Domini. et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis sta super pedes tuos, et loquar tecum.
E disse-me: Filho do homem, põe-te sobre os teus pés, e falarei contigo.
2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me,
Então entrou em mim o espírito, falando ele comigo, que me pôs sobre os meus pés, e ouvi o que me falava.
3 et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad Gentes apostatrices, quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc.
E disse-me: Filho do homem, eu te envio aos filhos de Israel, às nações rebeldes que se rebelaram contra mim; eles e seus pais prevaricaram contra mim, até este mesmo dia
4 Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus:
E são filhos de semblante duro, e obstinados de coração: eu te envio a eles, e lhes dirás: Assim diz o Senhor Jehovah.
5 Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
E eles, quer ouçam quer deixem de ouvir (porque eles são casa rebelde), saberão, contudo, que esteve no meio deles um profeta.
6 Tu ergo fili hominis ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: quoniam increduli, et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides: quia domus exasperans est.
E tu, ó filho do homem, não os temas, nem temas as suas palavras; ainda que são sarças e espinhos para contigo, e tu habites com escorpiões, não temas as suas palavras, nem te assustes com os seus rostos, porque casa rebelde são eles.
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
Porém tu lhes dirás as minhas palavras, quer ouçam quer deixem de ouvir: porquanto eles são rebeldes.
8 Tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te: et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi.
Mas tu, ó filho do homem, ouve o que eu te falo, não sejas rebelde como a casa rebelde: abre a tua boca, e come o que eu te dou.
9 Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber:
Então vi, e eis que uma mão se estendia para mim, e eis que nela havia um rolo de livro.
10 et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus, et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
E estendeu-o diante de mim, e ele estava escrito por dentro e por fora: e nele estavam escritas lamentações, e suspiros e ais.

< Hiezechielis Prophetæ 2 >