< Deuteronomii 3 >

1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
ונפן ונעל דרך הבשן ויצא עוג מלך הבשן לקראתנו הוא וכל עמו למלחמה--אדרעי
2 Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon.
ויאמר יהוה אלי אל תירא אתו--כי בידך נתתי אתו ואת כל עמו ואת ארצו ועשית לו--כאשר עשית לסיחן מלך האמרי אשר יושב בחשבון
3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum eius: percussimusque eos usque ad internecionem,
ויתן יהוה אלהינו בידנו גם את עוג מלך הבשן--ואת כל עמו ונכהו עד בלתי השאיר לו שריד
4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
ונלכד את כל עריו בעת ההוא--לא היתה קריה אשר לא לקחנו מאתם ששים עיר כל חבל ארגב ממלכת עוג בבשן
5 Cunctae urbes erant munitae muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.
כל אלה ערים בצרת חומה גבהה--דלתים ובריח לבד מערי הפרזי הרבה מאד
6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:
ונחרם אותם--כאשר עשינו לסיחן מלך חשבון החרם כל עיר מתם הנשים והטף
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus.
וכל הבהמה ושלל הערים בזונו לנו
8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Iordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,
ונקח בעת ההוא את הארץ מיד שני מלכי האמרי אשר בעבר הירדן--מנחל ארנן עד הר חרמון
9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhaei Sanir:
צידנים יקראו לחרמון שרין והאמרי יקראו לו שניר
10 omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam Terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
כל ערי המישר וכל הגלעד וכל הבשן עד סלכה ואדרעי--ערי ממלכת עוג בבשן
11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus eius ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
כי רק עוג מלך הבשן נשאר מיתר הרפאים--הנה ערשו ערש ברזל הלה הוא ברבת בני עמון תשע אמות ארכה וארבע אמות רחבה--באמת איש
12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.
ואת הארץ הזאת ירשנו בעת ההוא מערער אשר על נחל ארנן וחצי הר הגלעד ועריו--נתתי לראובני ולגדי
13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
ויתר הגלעד וכל הבשן ממלכת עוג--נתתי לחצי שבט המנשה כל חבל הארגב לכל הבשן ההוא יקרא ארץ רפאים
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri, et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Iair, id est, Villas Iair, usque in praesentem diem.
יאיר בן מנשה לקח את כל חבל ארגב עד גבול הגשורי והמעכתי ויקרא אתם על שמו את הבשן חות יאיר עד היום הזה
15 Machir quoque dedi Galaad.
ולמכיר נתתי את הגלעד
16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de Terra Galaad usque ad Torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon:
ולראובני ולגדי נתתי מן הגלעד ועד נחל ארנן תוך הנחל וגבל--ועד יבק הנחל גבול בני עמון
17 et planitiem solitudinis, atque Iordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
והערבה והירדן וגבל--מכנרת ועד ים הערבה ים המלח תחת אשדת הפסגה מזרחה
18 Praecepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem: expediti praecedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti:
ואצו אתכם בעת ההוא לאמר יהוה אלהיכם נתן לכם את הארץ הזאת לרשתה--חלוצים תעברו לפני אחיכם בני ישראל כל בני חיל
19 absque uxoribus, et parvulis atque iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
רק נשיכם וטפכם ומקנכם ידעתי כי מקנה רב לכם--ישבו בעריכם אשר נתתי לכם
20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam Terram, quam daturus est eis trans Iordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
עד אשר יניח יהוה לאחיכם ככם וירשו גם הם את הארץ אשר יהוה אלהיכם נתן להם בעבר הירדן ושבתם איש לירשתו אשר נתתי לכם
21 Iosue quoque in tempore illo praecepi, dicens: Oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es.
ואת יהושוע צויתי בעת ההוא לאמר עיניך הראת את כל אשר עשה יהוה אלהיכם לשני המלכים האלה--כן יעשה יהוה לכל הממלכות אשר אתה עבר שמה
22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
לא תיראום כי יהוה אלהיכם הוא הנלחם לכם
23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens:
ואתחנן אל יהוה בעת ההוא לאמר
24 Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam. neque enim est alius Deus vel in caelo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuae.
אדני יהוה אתה החלות להראות את עבדך את גדלך ואת ידך החזקה--אשר מי אל בשמים ובארץ אשר יעשה כמעשיך וכגבורתך
25 Transibo igitur, et videbo Terram hanc optimam trans Iordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
אעברה נא ואראה את הארץ הטובה אשר בעבר הירדן ההר הטוב הזה והלבנן
26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
ויתעבר יהוה בי למענכם ולא שמע אלי ויאמר יהוה אלי רב לך--אל תוסף דבר אלי עוד בדבר הזה
27 Ascende cacumen Phasgae, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice. nec enim transibis Iordanem istum.
עלה ראש הפסגה ושא עיניך ימה וצפנה ותימנה ומזרחה--וראה בעיניך כי לא תעבר את הירדן הזה
28 Praecipe Iosue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis Terram, quam visurus es.
וצו את יהושע וחזקהו ואמצהו כי הוא יעבר לפני העם הזה והוא ינחיל אותם את הארץ אשר תראה
29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
ונשב בגיא מול בית פעור

< Deuteronomii 3 >