< Canticum Canticorum 6 >

1 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum.
你这女子中极美丽的, 你的良人往何处去了? 你的良人转向何处去了, 我们好与你同去寻找他。
2 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
我的良人下入自己园中, 到香花畦, 在园内牧放群羊, 采百合花。
3 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
我属我的良人, 我的良人也属我; 他在百合花中牧放群羊。
4 Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
我的佳偶啊,你美丽如得撒, 秀美如耶路撒冷, 威武如展开旌旗的军队。
5 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
求你掉转眼目不看我, 因你的眼目使我惊乱。 你的头发如同山羊群卧在基列山旁。
6 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
你的牙齿如一群母羊 洗净上来,个个都有双生, 没有一只丧掉子的。
7 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
你的两太阳在帕子内, 如同一块石榴。
8 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
有六十王后八十妃嫔, 并有无数的童女。
9 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
我的鸽子,我的完全人, 只有这一个是她母亲独生的, 是生养她者所宝爱的。 众女子见了就称她有福; 王后妃嫔见了也赞美她。
10 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
那向外观看、如晨光发现、 美丽如月亮、皎洁如日头、 威武如展开旌旗军队的是谁呢?
11 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
我下入核桃园, 要看谷中青绿的植物, 要看葡萄发芽没有, 石榴开花没有。
12 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
不知不觉, 我的心将我安置在我尊长的车中。
13 Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
回来,回来,书拉密女; 你回来,你回来,使我们得观看你。 〔新娘〕 你们为何要观看书拉密女, 像观看玛哈念跳舞的呢?

< Canticum Canticorum 6 >