< Psalmorum 89 >

1 Intellectus Ethan Ezrahitæ. Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
以斯拉人以探的训诲诗。 我要歌唱耶和华的慈爱,直到永远; 我要用口将你的信实传与万代。
2 Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis.
因我曾说:你的慈悲必建立到永远; 你的信实必坚立在天上。
3 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:
我与我所拣选的人立了约, 向我的仆人大卫起了誓:
4 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
我要建立你的后裔,直到永远; 要建立你的宝座,直到万代。 (细拉)
5 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
耶和华啊,诸天要称赞你的奇事; 在圣者的会中,要称赞你的信实。
6 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
在天空谁能比耶和华呢? 神的众子中,谁能像耶和华呢?
7 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
他在圣者的会中,是大有威严的 神, 比一切在他四围的更可畏惧。
8 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
耶和华—万军之 神啊, 哪一个大能者像你耶和华? 你的信实是在你的四围。
9 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
你管辖海的狂傲; 波浪翻腾,你就使它平静了。
10 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
你打碎了拉哈伯,似乎是已杀的人; 你用有能的膀臂打散了你的仇敌。
11 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
天属你,地也属你; 世界和其中所充满的都为你所建立。
12 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
南北为你所创造; 他泊和黑门都因你的名欢呼。
13 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
你有大能的膀臂; 你的手有力,你的右手也高举。
14 justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
公义和公平是你宝座的根基; 慈爱和诚实行在你前面。
15 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
知道向你欢呼的,那民是有福的! 耶和华啊,他们在你脸上的光里行走。
16 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
他们因你的名终日欢乐, 因你的公义得以高举。
17 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
你是他们力量的荣耀; 因为你喜悦我们,我们的角必被高举。
18 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
我们的盾牌属耶和华; 我们的王属以色列的圣者。
19 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
当时,你在异象中晓谕你的圣民,说: 我已把救助之力加在那有能者的身上; 我高举那从民中所拣选的。
20 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
我寻得我的仆人大卫, 用我的圣膏膏他。
21 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
我的手必使他坚立; 我的膀臂也必坚固他。
22 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
仇敌必不勒索他; 凶恶之子也不苦害他。
23 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
我要在他面前打碎他的敌人, 击杀那恨他的人。
24 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
只是我的信实和我的慈爱要与他同在; 因我的名,他的角必被高举。
25 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
我要使他的左手伸到海上, 右手伸到河上。
26 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
他要称呼我说:你是我的父, 是我的 神,是拯救我的磐石。
27 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
我也要立他为长子, 为世上最高的君王。
28 In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
我要为他存留我的慈爱,直到永远; 我与他立的约必要坚定。
29 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
我也要使他的后裔存到永远, 使他的宝座如天之久。
30 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
倘若他的子孙离弃我的律法, 不照我的典章行,
31 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
背弃我的律例, 不遵守我的诫命,
32 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
我就要用杖责罚他们的过犯, 用鞭责罚他们的罪孽。
33 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
只是我必不将我的慈爱全然收回, 也必不叫我的信实废弃。
34 neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
我必不背弃我的约, 也不改变我口中所出的。
35 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
我一次指着自己的圣洁起誓: 我决不向大卫说谎!
36 semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
他的后裔要存到永远; 他的宝座在我面前如日之恒一般,
37 et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
又如月亮永远坚立, 如天上确实的见证。 (细拉)
38 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
但你恼怒你的受膏者, 就丢掉弃绝他。
39 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.
你厌恶了与仆人所立的约, 将他的冠冕践踏于地。
40 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.
你拆毁了他一切的篱笆, 使他的保障变为荒场。
41 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
凡过路的人都抢夺他; 他成为邻邦的羞辱。
42 Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos ejus.
你高举了他敌人的右手; 你叫他一切的仇敌欢喜。
43 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
你叫他的刀剑卷刃, 叫他在争战之中站立不住。
44 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
你使他的光辉止息, 将他的宝座推倒于地。
45 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.
你减少他青年的日子, 又使他蒙羞。 (细拉)
46 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
耶和华啊,这要到几时呢? 你要将自己隐藏到永远吗? 你的忿怒如火焚烧要到几时呢?
47 Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
求你想念我的时候是何等的短少; 你创造世人,要使他们归何等的虚空呢?
48 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi? (Sheol h7585)
谁能常活免死、 救他的灵魂脱离阴间的权柄呢? (细拉) (Sheol h7585)
49 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
主啊,你从前凭你的信实 向大卫立誓要施行的慈爱在哪里呢?
50 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:
主啊,求你记念仆人们所受的羞辱, 记念我怎样将一切强盛民的羞辱存在我怀里。
51 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
耶和华啊,你的仇敌用这羞辱羞辱了你的仆人, 羞辱了你受膏者的脚踪。
52 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.
耶和华是应当称颂的,直到永远。 阿们!阿们!

< Psalmorum 89 >