< Psalmorum 63 >

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
(다윗의 시. 유다 광야에 있을 때에) 하나님이여, 주는 나의 하나님이시라 내가 간절히 주를 찾되 물이 없어 마르고 곤핍한 땅에서 내 영혼이 주를 갈망하며 내 육체가 주를 앙모하나이다
2 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
내가 주의 권능과 영광을 보려 하여 이와 같이 성소에서 주를 바라보았나이다
3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
주의 인자가 생명보다 나으므로 내 입술이 주를 찬양할 것이라
4 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
이러므로 내 평생에 주를 송축하며 주의 이름으로 인하여 내 손을 들리이다
5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
골수와 기름진 것을 먹음과 같이 내 영혼이 만족할 것이라 내 입이 기쁜 입술로 주를 찬송하되
6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
내가 나의 침상에서 주를 기억하며 밤중에 주를 묵상할 때에 하오리니
7 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
주는 나의 도움이 되셨음이라 내가 주의 날개 그늘에서 즐거이 부르리이다
8 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
나의 영혼이 주를 가까이 따르니 주의 오른손이 나를 붙드시거니와
9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;
나의 영혼을 찾아 멸하려 하는 저희는 땅 깊은 곳에 들어가며
10 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
칼의 세력에 붙인바 되어 시랑의 밥이 되리이다
11 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
왕은 하나님을 즐거워하리니 주로 맹세한 자마다 자랑할 것이나 거짓말 하는 자의 입은 막히리로다

< Psalmorum 63 >