< Psalmorum 63 >

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea! 2 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 4 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. 5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. 7 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 8 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 9 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; 10 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt. 11 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.

< Psalmorum 63 >