< Psalmorum 22 >

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 2 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 3 Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 4 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. 5 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. 6 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 7 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 8 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 9 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 10 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu: 11 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 12 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. 13 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 14 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 15 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. 16 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos; 17 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. 18 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 19 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. 20 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. 21 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. 22 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. 23 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. 24 Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. 25 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 26 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi. 27 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium: 28 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 29 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. 30 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. 31 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

< Psalmorum 22 >