< Psalmorum 1 >

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae
5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

< Psalmorum 1 >