< Proverbiorum 5 >

1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
我儿,要留心我智慧的话语, 侧耳听我聪明的言词,
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
为要使你谨守谋略, 嘴唇保存知识。
3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
因为淫妇的嘴滴下蜂蜜; 她的口比油更滑,
4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
至终却苦似茵 , 快如两刃的刀。
5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol h7585)
她的脚下入死地; 她脚步踏住阴间, (Sheol h7585)
6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
以致她找不着生命平坦的道。 她的路变迁不定, 自己还不知道。
7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
众子啊,现在要听从我; 不可离弃我口中的话。
8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
你所行的道要离她远, 不可就近她的房门,
9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
恐怕将你的尊荣给别人, 将你的岁月给残忍的人;
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
恐怕外人满得你的力量, 你劳碌得来的,归入外人的家;
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
终久,你皮肉和身体消毁, 你就悲叹,
12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
说:我怎么恨恶训诲, 心中藐视责备,
13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
也不听从我师傅的话, 又不侧耳听那教训我的人?
14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
我在圣会里, 几乎落在诸般恶中。
15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
你要喝自己池中的水, 饮自己井里的活水。
16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
你的泉源岂可涨溢在外? 你的河水岂可流在街上?
17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
惟独归你一人, 不可与外人同用。
18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
要使你的泉源蒙福; 要喜悦你幼年所娶的妻。
19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.
她如可爱的麀鹿,可喜的母鹿; 愿她的胸怀使你时时知足, 她的爱情使你常常恋慕。
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
我儿,你为何恋慕淫妇? 为何抱外女的胸怀?
21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
因为,人所行的道都在耶和华眼前; 他也修平人一切的路。
22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
恶人必被自己的罪孽捉住; 他必被自己的罪恶如绳索缠绕。
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
他因不受训诲就必死亡; 又因愚昧过甚,必走差了路。

< Proverbiorum 5 >