< Iudicum 21 >

1 Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
以色列人在米斯巴曾起誓说:“我们都不将女儿给便雅悯人为妻。”
2 Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes:
以色列人来到伯特利,坐在 神面前直到晚上,放声痛哭,
3 Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
说:“耶和华—以色列的 神啊,为何以色列中有这样缺了一支派的事呢?”
4 Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare: obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt:
次日清早,百姓起来,在那里筑了一座坛,献燔祭和平安祭。
5 Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
以色列人彼此问说:“以色列各支派中,谁没有同会众上到耶和华面前来呢?”先是以色列人起过大誓说,凡不上米斯巴到耶和华面前来的,必将他治死。
6 Ductique pœnitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere: Ablata est tribus una de Israël:
以色列人为他们的弟兄便雅悯后悔,说:“如今以色列中绝了一个支派了。
7 unde uxores accipient? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
我们既在耶和华面前起誓说,必不将我们的女儿给便雅悯人为妻,现在我们当怎样办理、使他们剩下的人有妻呢?”
8 Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
又彼此问说:“以色列支派中谁没有上米斯巴到耶和华面前来呢?”他们就查出基列·雅比没有一人进营到会众那里;
9 (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
因为百姓被数的时候,没有一个基列·雅比人在那里。
10 Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
会众就打发一万二千大勇士,吩咐他们说:“你们去用刀将基列·雅比人连妇女带孩子都击杀了。
11 Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite; virgines autem reservate.
所当行的就是这样:要将一切男子和已嫁的女子尽行杀戮。”
12 Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
他们在基列·雅比人中,遇见了四百个未嫁的处女,就带到迦南地的示罗营里。
13 Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et præceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
全会众打发人到临门磐的便雅悯人那里,向他们说和睦的话。
14 Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
当时便雅悯人回来了,以色列人就把所存活基列·雅比的女子给他们为妻,还是不够。
15 Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.
百姓为便雅悯人后悔,因为耶和华使以色列人缺了一个支派 。
16 Dixeruntque majores natu: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminæ conciderunt,
会中的长老说:“便雅悯中的女子既然除灭了,我们当怎样办理、使那余剩的人有妻呢?”
17 et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël.
又说:“便雅悯逃脱的人当有地业,免得以色列中涂抹了一个支派。
18 Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
只是我们不能将自己的女儿给他们为妻;因为以色列人曾起誓说,有将女儿给便雅悯人为妻的,必受咒诅。”
19 Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
他们又说:“在利波拿以南,伯特利以北,在示剑大路以东的示罗,年年有耶和华的节期”;
20 Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, et latitate in vineis.
就吩咐便雅悯人说:“你们去,在葡萄园中埋伏。
21 Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
若看见示罗的女子出来跳舞,就从葡萄园出来,在示罗的女子中各抢一个为妻,回便雅悯地去。
22 Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
他们的父亲或是弟兄若来与我们争竞,我们就说:‘求你们看我们的情面,施恩给这些人,因我们在争战的时候没有给他们留下女子为妻。这也不是你们将女子给他们的;若是你们给的,就算有罪。’”
23 Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis.
于是便雅悯人照样而行,按着他们的数目从跳舞的女子中抢去为妻,就回自己的地业去,又重修城邑居住。
24 Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua.
当时以色列人离开那里,各归本支派、本宗族、本地业去了。
25 In diebus illis non erat rex in Israël: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
那时,以色列中没有王,各人任意而行。

< Iudicum 21 >