< Osee Propheta 8 >

1 In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.
你用口吹角吧! 敌人如鹰来攻打耶和华的家; 因为这民违背我的约, 干犯我的律法。
2 Me invocabunt: Deus meus, cognovimus te Israël.
他们必呼叫我说: 我的 神啊,我们以色列认识你了。
3 Projecit Israël bonum: inimicus persequetur eum.
以色列丢弃良善; 仇敌必追逼他。
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
他们立君王,却不由我; 他们立首领,我却不认。 他们用金银为自己制造偶像, 以致被剪除。
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
撒马利亚啊,耶和华已经丢弃你的牛犊; 我的怒气向拜牛犊的人发作。 他们到几时方能无罪呢?
6 Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
这牛犊出于以色列, 是匠人所造的,并不是神。 撒马利亚的牛犊必被打碎。
7 Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
他们所种的是风,所收的是暴风; 所种的不成禾稼,就是发苗也不结实; 即便结实,外邦人必吞吃。
8 Devoratus est Israël; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
以色列被吞吃; 现今在列国中,好像人不喜悦的器皿。
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi; Ephraim munera dederunt amatoribus.
他们投奔亚述,如同独行的野驴; 以法莲贿买朋党。
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
他们虽在列邦中贿买人, 现在我却要聚集惩罚他们; 他们因君王和首领所加的重担日渐衰微。
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum.
以法莲增添祭坛取罪; 因此,祭坛使他犯罪。
12 Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
我为他写了律法万条, 他却以为与他毫无关涉。
13 Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
至于献给我的祭物, 他们自食其肉, 耶和华却不悦纳他们。 现在必记念他们的罪孽, 追讨他们的罪恶; 他们必归回埃及。
14 Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra; et Judas multiplicavit urbes munitas; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.
以色列忘记造他的主,建造宫殿; 犹大多造坚固城, 我却要降火焚烧他的城邑, 烧灭其中的宫殿。

< Osee Propheta 8 >