< Hiezechielis Prophetæ 12 >

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
耶和华的话又临到我说:
2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt: quia domus exasperans est.
“人子啊,你住在悖逆的家中。他们有眼睛看不见,有耳朵听不见,因为他们是悖逆之家。
3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est:
所以人子啊,你要预备掳去使用的物件,在白日当他们眼前从你所住的地方移到别处去;他们虽是悖逆之家,或者可以揣摩思想。
4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum: tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
你要在白日当他们眼前带出你的物件去,好像预备掳去使用的物件。到了晚上,你要在他们眼前亲自出去,像被掳的人出去一样。
5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
你要在他们眼前挖通了墙,从其中将物件带出去。
6 In conspectu eorum in humeris portaberis; in caligine effereris: faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
到天黑时,你要当他们眼前搭在肩头上带出去,并要蒙住脸看不见地,因为我立你作以色列家的预兆。”
7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu: et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
我就照着所吩咐的去行,白日带出我的物件,好像预备掳去使用的物件。到了晚上,我用手挖通了墙。天黑的时候,就当他们眼前搭在肩头上带出去。
8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens:
次日早晨,耶和华的话临到我说:
9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans: Quid tu facis?
“人子啊,以色列家,就是那悖逆之家,岂不是问你说:‘你做什么呢?’
10 Dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.
你要对他们说:‘主耶和华如此说:这是关乎耶路撒冷的君王和他周围以色列全家的预表。’
11 Dic: Ego portentum vestrum: quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
你要说:‘我作你们的预兆:我怎样行,他们所遭遇的也必怎样,他们必被掳去。’
12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur; in caligine egredietur: parietem perfodient, ut educant eum; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
他们中间的君王也必在天黑的时候将物件搭在肩头上带出去。他们要挖通了墙,从其中带出去。他必蒙住脸,眼看不见地。
13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum, et ipsam non videbit: ibique morietur.
我必将我的网撒在他身上,他必在我的网罗中缠住。我必带他到迦勒底人之地的巴比伦;他虽死在那里,却看不见那地。
14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
周围一切帮助他的和他所有的军队,我必分散四方,也要拔刀追赶他们。
15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
我将他们四散在列国、分散在列邦的时候,他们就知道我是耶和华。
16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.
我却要留下他们几个人得免刀剑、饥荒、瘟疫,使他们在所到的各国中述说他们一切可憎的事,人就知道我是耶和华。”
17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
耶和华的话又临到我说:
18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.
“人子啊,你吃饭必胆战,喝水必惶惶忧虑。
19 Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
你要对这地的百姓说:主耶和华论耶路撒冷和以色列地的居民如此说,他们吃饭必忧虑,喝水必惊惶。因其中居住的众人所行强暴的事,这地必然荒废,一无所存。
20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.
有居民的城邑必变为荒场,地也必变为荒废;你们就知道我是耶和华。”
21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
耶和华的话临到我说:
22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio?
“人子啊,在你们以色列地怎么有这俗语,说‘日子迟延,一切异象都落了空’呢?
23 Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
你要告诉他们说:‘主耶和华如此说:我必使这俗语止息,以色列中不再用这俗语。’你却要对他们说:‘日子临近,一切的异象必都应验。’
24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël:
从此,在以色列家中必不再有虚假的异象和奉承的占卜。
25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.
我—耶和华说话,所说的必定成就,不再耽延。你们这悖逆之家,我所说的话必趁你们在世的日子成就。这是主耶和华说的。”
26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
耶和华的话又临到我说:
27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
“人子啊,以色列家的人说:‘他所见的异象是关乎后来许多的日子,所说的预言是指着极远的时候。’
28 Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.
所以你要对他们说:‘主耶和华如此说:我的话没有一句再耽延的,我所说的必定成就。这是主耶和华说的。’”

< Hiezechielis Prophetæ 12 >