< Deuteronomii 33 >

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
以下是神人摩西在未死之先为以色列人所祝的福:
2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
他说:耶和华从西奈而来, 从西珥向他们显现, 从巴兰山发出光辉, 从万万圣者中来临, 从他右手为百姓传出烈火的律法。
3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
他疼爱百姓; 众圣徒都在他手中。 他们坐在他的脚下, 领受他的言语。
4 Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.
摩西将律法传给我们, 作为雅各会众的产业。
5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
百姓的众首领, 以色列的各支派, 一同聚会的时候, 耶和华在耶书 中为王。
6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
愿吕便存活,不致死亡; 愿他人数不致稀少。
7 Hæc est Judæ benedictio: Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
为犹大祝福说: 求耶和华俯听犹大的声音, 引导他归于本族; 他曾用手为自己争战, 你必帮助他攻击敌人。
8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
论利未说: 耶和华啊,你的土明和乌陵 都在你的虔诚人那里。 你在玛撒曾试验他, 在米利巴水与他争论。
9 Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
他论自己的父母说: 我未曾看见; 他也不承认弟兄, 也不认识自己的儿女。 这是因利未人遵行你的话, 谨守你的约。
10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
他们要将你的典章教训雅各, 将你的律法教训以色列。 他们要把香焚在你面前, 把全牲的燔祭献在你的坛上。
11 Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.
求耶和华降福在他的财物上, 悦纳他手里所办的事。 那些起来攻击他和恨恶他的人, 愿你刺透他们的腰, 使他们不得再起来。
12 Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
论便雅悯说: 耶和华所亲爱的必同耶和华安然居住; 耶和华终日遮蔽他,也住在他两肩之中。
13 Joseph quoque ait: De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
论约瑟说: 愿他的地蒙耶和华赐福, 得天上的宝物、甘露, 以及地里所藏的泉水;
14 De pomis fructuum solis ac lunæ,
得太阳所晒熟的美果, 月亮所养成的宝物;
15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum:
得上古之山的至宝, 永世之岭的宝物;
16 et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.
得地和其中所充满的宝物, 并住荆棘中上主的喜悦。 愿这些福都归于约瑟的头上, 归于那与弟兄迥别之人的顶上。
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.
他为牛群中头生的,有威严; 他的角是野牛的角, 用以抵触万邦,直到地极。 这角是以法莲的万万, 玛拿西的千千。
18 Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
论西布伦说: 西布伦哪,你出外可以欢喜。 以萨迦啊,在你帐棚里可以快乐。
19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
他们要将列邦召到山上, 在那里献公义的祭; 因为他们要吸取海里的丰富, 并沙中所藏的珍宝。
20 Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
论迦得说: 使迦得扩张的应当称颂! 迦得住如母狮; 他撕裂膀臂,连头顶也撕裂。
21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.
他为自己选择头一段地, 因在那里有设立律法者的分存留。 他与百姓的首领同来; 他施行耶和华的公义 和耶和华与以色列所立的典章。
22 Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
论但说: 但为小狮子, 从巴珊跳出来。
23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
论拿弗他利说: 拿弗他利啊,你足沾恩惠, 满得耶和华的福, 可以得西方和南方为业。
24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum:
论亚设说: 愿亚设享受多子的福乐, 得他弟兄的喜悦, 可以把脚蘸在油中。
25 ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
你的门闩是铜的,铁的。 你的日子如何,你的力量也必如何。
26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
耶书 哪,没有能比 神的。 他为帮助你,乘在天空, 显其威荣,驾行穹苍。
27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
永生的 神是你的居所; 他永久的膀臂在你以下。 他在你前面撵出仇敌, 说:毁灭吧。
28 Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.
以色列安然居住; 雅各的本源独居五谷新酒之地。 他的天也滴甘露。
29 Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
以色列啊,你是有福的! 谁像你这蒙耶和华所拯救的百姓呢? 他是你的盾牌,帮助你, 是你威荣的刀剑。 你的仇敌必投降你; 你必踏在他们的高处。

< Deuteronomii 33 >