< Ii Regum 19 >

1 Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
希西家王听见,就撕裂衣服,披上麻布,进了耶和华的殿;
2 Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
使家宰以利亚敬和书记舍伯那,并祭司中的长老,都披上麻布,去见亚摩斯的儿子先知以赛亚,
3 Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
对他说:“希西家如此说:‘今日是急难、责罚、凌辱的日子,就如妇人将要生产婴孩,却没有力量生产。
4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
或者耶和华—你的 神听见拉伯沙基的一切话,就是他主人亚述王打发他来辱骂永生 神的话,耶和华—你的 神听见这话,就发斥责。故此,求你为余剩的民扬声祷告。’”
5 Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
希西家王的臣仆就去见以赛亚。
6 Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
以赛亚对他们说:“要这样对你们的主人说,耶和华如此说:‘你听见亚述王的仆人亵渎我的话,不要惧怕。
7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
我必惊动他的心,他要听见风声就归回本地。我必使他在那里倒在刀下。’”
8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.
拉伯沙基回去,正遇见亚述王攻打立拿,原来他早听见亚述王拔营离开拉吉。
9 Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
亚述王听见人论古实王特哈加说:“他出来要与你争战。”于是亚述王又打发使者去见希西家,吩咐他们说:
10 Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
“你们对犹大王希西家如此说:‘不要听你所倚靠的 神欺哄你,说耶路撒冷必不交在亚述王的手中。
11 Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?
你总听说亚述诸王向列国所行的,乃是尽行灭绝,难道你还能得救吗?
12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?
我列祖所毁灭的,就是歌散、哈兰、利色,和属提·拉撒的伊甸人,这些国的神何曾拯救这些国呢?
13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?
哈马的王、亚珥拔的王、西法瓦音城的王、希拿,和以瓦的王都在哪里呢?’”
14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
希西家从使者手里接过书信来,看完了,就上耶和华的殿,将书信在耶和华面前展开。
15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.
希西家向耶和华祷告说:“坐在二基路伯上耶和华—以色列的 神啊,你是天下万国的 神,你曾创造天地。
16 Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
耶和华啊,求你侧耳而听!耶和华啊,求你睁眼而看!要听西拿基立打发使者来辱骂永生 神的话。
17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
耶和华啊,亚述诸王果然使列国和列国之地变为荒凉,
18 Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.
将列国的神像都扔在火里;因为它本不是神,乃是人手所造的,是木头石头的,所以灭绝它。
19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.
耶和华—我们的 神啊,现在求你救我们脱离亚述王的手,使天下万国都知道惟独你—耶和华是 神!”
20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
亚摩斯的儿子以赛亚就打发人去见希西家,说:“耶和华—以色列的 神如此说:‘你既然求我攻击亚述王西拿基立,我已听见了。’
21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
耶和华论他这样说: 锡安的处女藐视你,嗤笑你; 耶路撒冷的女子向你摇头。
22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israël.
你辱骂谁?亵渎谁? 扬起声来,高举眼目攻击谁呢? 乃是攻击以色列的圣者!
23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus
你借你的使者辱骂主, 并说:我率领许多战车上山顶, 到黎巴嫩极深之处; 我要砍伐其中高大的香柏树和佳美的松树; 我必上极高之处,进入肥田的树林。
24 ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
我已经在外邦挖井喝水; 我必用脚掌踏干埃及的一切河。
25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
耶和华说,我早先所做的, 古时所立的,就是现在借你 使坚固城荒废,变为乱堆, 这事你岂没有听见吗?
26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
所以其中的居民力量甚小, 惊惶羞愧。 他们像野草,像青菜, 如房顶上的草, 又如未长成而枯干的禾稼。
27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.
你坐下,你出去,你进来, 你向我发烈怒,我都知道。
28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
因你向我发烈怒, 又因你狂傲的话达到我耳中, 我就要用钩子钩上你的鼻子, 把嚼环放在你口里, 使你从你来的路转回去。
29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.
“以色列人哪,我赐你们一个证据:你们今年要吃自生的,明年也要吃自长的;至于后年,你们要耕种收割,栽植葡萄园,吃其中的果子。
30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
犹大家所逃脱余剩的,仍要往下扎根,向上结果。
31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.
必有余剩的民从耶路撒冷而出;必有逃脱的人从锡安山而来。耶和华的热心必成就这事。
32 Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
“所以,耶和华论亚述王如此说:‘他必不得来到这城,也不在这里射箭,不得拿盾牌到城前,也不筑垒攻城。
33 Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
他从哪条路来,必从那条路回去,必不得来到这城。这是耶和华说的。
34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
因我为自己的缘故,又为我仆人大卫的缘故,必保护拯救这城。’”
35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,
当夜,耶和华的使者出去,在亚述营中杀了十八万五千人。清早有人起来,一看,都是死尸了。
36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
亚述王西拿基立就拔营回去,住在尼尼微。
37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.
一日在他的神尼斯洛庙里叩拜,他儿子亚得米勒和沙利色用刀杀了他,就逃到亚拉腊地。他儿子以撒哈顿接续他作王。

< Ii Regum 19 >