< Petri I 5 >

1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:
第二項 牧師及び信徒に関する特別の勧告。 汝等の中の長老には、我も共に長老として、又キリストの苦難の證人として、将來顕るべき光榮に與る者として希ふ。
2 pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
汝等の中に在る所の神の羊の群を牧せよ、之を監督するに、強ひられてせずして喜びて神の御為にし、耻かしき利の為にせずして特志を以て行ひ、
3 neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
托せられたる人々を壓制せずして、心より群の模範と成るべし。
4 Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
然らば大牧者の顕れ給はん時、汝等凋まざる光榮の冠を得べし。
5 Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
若き者よ、汝等も亦長老に服せよ、皆互に謙遜を帯びよ、神は傲慢なる者に逆らひて、謙遜なる者に恩寵を賜へばなり。
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
然れば汝等、神の全能なる御手の下に謙れ、然せば時至りて彼汝等を高め給はん。
7 omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
思ひ煩ふ所を悉く神に委ね奉れ、神は汝等の為に慮り給へばなり。
8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
汝等節制して警戒せよ、其は汝等の仇なる惡魔は、吼ゆる獅子の如く、食盡すべきものを探しつつ行廻ればなり、
9 cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
汝等此世に在る兄弟等の同じく苦しめる事を知りて、信仰に心を堅めて之に抵抗せよ。
10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. (aiōnios g166)
一切の恩寵の神はキリスト、イエズスによりて其永遠の光榮に汝等を呼び給ひしものなれば、聊苦しみたる上は、御自ら完全にし堅うし強からしめ給はん、 (aiōnios g166)
11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (aiōn g165)
光榮と主権と世々之に歸す、アメン。 (aiōn g165)
12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
結末。 忠信なる兄弟シルヴァノを以て我が汝等に書贈りし所は、我思ふに簡単なり。是此神の恩寵の眞なる事を勧告し、且保證するもののにして、汝等宜しく之に立つべし。
13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
汝等と共に選まれてバビロンに在る教會、及び我子マルコは汝等に宜しくと言へり。
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
愛の接吻を以て互に宜しく傳へよ。願はくは、キリストに在る汝等一同に平安あらん事を、アメン。

< Petri I 5 >